Liber Sapientiae*

Caput 19: 1

impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit praesciebat enim et futura illorum
(* Traductions européennes)

Glose

Impiis autem,etc. Inimicis populi Dei: vindicta usque ad consummationem supervenit, quia nec vitam nec mores correxerunt, fictis enim argumentis simulabant poenitentiam, et ideo non meruerunt indulgentiam. Unde Pharao cum plagis afflictus, populum Dei se dimissurum promitteret, paululum respirans ad domesticam crudelitatem reversus est, donec in mari Rubro fluctibus submersus est. Persecutores enim Christiani nominis si perstiterint in malitia sua, sentient in poena quantum valeat Dei justitia.